Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 60

Precedente Successiva

eiusmodi motum. At tangendo flexibilem virgam, statim motus eius
ad extremitatem fertur. Quapropter patitur os fractum afflictionem,
magis autem caro cui plus spiritus et tenuitatis inest. Sensus autem in
passibilitate consistit, quae est socia tenuitatis. Itaque illa parva ossis
afflictio, in suo principio est et non excurrit. Quod autem sentiat os,
patet ex nutritione et augmento illius. Non enim nutritur quippiam,
nisi ad se simile nutrimentum trahendo: Sentit ergo simile; quoniam
ipsum noscit et trahit. Dentes autem manifeste sentiunt et trahunt
calorem et frigus et saporem, nil gingivas tangendo, sed solum extremitatem
dentis, ne dicas carnis adnatae esse sensum. Item rebus acidis
obstupescunt dentes et non gingivae, et manifesto sensu tunc patiuntur.
Et Galenus sensum dentium fatetur, ac caeterorum ossium tantillum.
Quibus Hippocrates inimicum esse frigus dixit, sicut et nervis
et medullae: nulla autem inimicitia sine sensu laesioni fit. Falsum est

quoque cerebrum expers esse sensus; Nam Galenus illud rationale,
nedum sensitivum facit: sed eius mollities passioni cedit, ideoque videtur
minus sentire, et cum sit anaclinterium spiritus, conveniebat ei
huiusmodi sensus obtusus, ne perpetuo ipsum affligeret. Nervos sentire
nemo negat praeter Aristotel. eo quod terrestres valde sint; Ergo
ex hoc concedit sensum rebus aëreis, igneisque velit, nolit. Ac quidem
solidi valde facti sunt nervi ut tenuissimum spiritum, ne exhalet,
retineant, parvoque sensui in substantia pollent, sed omnis sensus
grandis ipsorum est ab inhabitante spiritu: quod et Medici fatentur
omnes.
~ Tandem sentire pilos, nemo dubitet, cum nutriantur, et crescant attrahendo
simile; similiter et ungues; sed ipsorum passio non percurrit
usque ad spiritum. In loco enim ubi secantur duri sunt, sensumque
obtusum habent, qui proximis ipsorummet portionibus nec diffunditur,
quamuis in loco incisionis exiguum quendam doloris sensum habeant:
qui nobis communicatur non ut dolor, sed sicut sensatio ordinaria
praeter dolorem. Voluptas enim et dolor sensationes sunt plusquam
ordinariae. At igni appositi pili et ungues diffugiunt, convoluuntur
et curvantur et resiliunt, patiendo valde. Et ex capillis vermes
fieri vidimus, ut paulo ante narravimus. Opificis summi hic providentiam
collaudare convenit, qui portionibus, ubi vividus sensus
nocebat, parum largitus est: Sicuti ossibus, quae totam machinam sustinent;
et pilis, unguibus, et carnibus, quae ipsam defendunt, et cuticulae
extremae Totum autem corium et nervos sensu miro donavit,
celerique, ob necessitatem sentiendi bona et mala; et exquisitissimum
sensum tandem redegit quasdam in partes organicas, ubi modo
opus erat. Aërem et ventum passibiles sentientesque valde fugacitate
et mobilitate donavit, ut offensiones vitarent; lapides vero duritie, et
plantas cortice, prout usui proprio cuiusque ad mundum congruum

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche